Charter Document - 06310178
Charter Number: | 06310178 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1167 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam ea que scripture tenor designat non facile oblivioni traduntur ea ratione per hanc scripturam presentium et posterorum noticie commendo quod ego Erveius Vergiaci dominus quicquid habebam et habere debebam vel calumpniabar apud Desteng et in omnibus ejus appendiciis in terris cultis et incultis in pascuis in pratis in aquis in nemoribus in justicia ville et in omnibus aliis rebus ecclesie sancte Marie Cistercii et fratribus ibi Deo servientibus donavi et perpetuo possidendum tradidi et contra universos qui aliquid horum calumniari vellent me meosque firmam et fidelem garantiam ferre omni tempore promisi Hugo autem Montis sancti Johannis dominus gener videlicet meus quem heredem castri vergiacensis constitui hoc laudavit et concessit in manu domni Gilleberti abbatis Cistercii Hoc audivi ego et laudavi et Johannes de Savingi decanus Divionis Guilencus sancti Philiberti capellanus Wichardus cellerarius Cistercii Johannes conversus Artaldus de sancto Prejecto nepos meus Wirricus crassus Mee vero donationi quam ante feceram interfuerunt ipse abbas Cistercii G[illebertus] Robertus prior Cistercii Arnaldus cellerarius Aimericus prior de Gilli Hugo de Villa Filia etiam mea Elisabeth uxor ipsius Hugonis de Monte sancti Johannis hoc itidem concessit et confirmavit apud Montem sancti Johannis precibus meis in presentia mariti sui in manu Galonis abbatis Buxerie et Wichardi cellerarii Cistercii Testes Galterius conversus Odo conversus Galterius de Maire capellanus Ricardus presbiter de Salmasia Wirricus et Lebaldus crassus de Vergi Artaldus de sancto Prejecto Guido de Furno Vicardus de Varennis Galterius de Agulli et filius ejus Rainaldus et alii Et ne aliquis inimicus Dei et meus aliquam unquam occasionem susurrandi contra hec assumere valeat sigillo meo hanc donationem confirmavi Insuper et sigillo pastoris mei Henrici eduensis episcopi consignari feci Anno ab incarnatione Domini MCLXVII