Charter Document - 06310176

Charter Document - 06310176


Charter Number: 06310176
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1165 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ecclesie filiis quod Stephanus prior Verziaci cum capitulo suo concesserunt et laudaverunt fratribus cisterciensibus quicquid ipsi fratres Cistercii habebant et adquirere possent in terris cultis et incultis a strata publica que a Belna Divionem tendit sicut rua Morlem vadit ab ipsa strata usque in verticem montis qui vocatur Belmont et ab ipsa rua Morlem usque ad fluviolum qui vocatur Vooge hoc tenore ut pro decima de decem jornalibus vinearum predicti fratres Cistercii reddant quatuor solidos monachis Verziaci singulis annis et omnes vineas quas infra predictos terminos adquirere poterint obtinebunt sub eodem censu quo possessores earum ante tenebant Verum vinea Boetarum ab hoc censu excipitur pro cujus censu simul et decima septem solidi persolvuntur Extra vero prescriptos terminos ipsi fratres Cistercii duos habent jornales vinearum qui sunt ad eandem consuetudinem quam illi qui sunt infra eosdem terminos Abhinc si fratres Cistercii extra prescriptos terminos adquirere voluerint quod de jure monachorum verziacensium fuerit absque prioris loci illius assensu non fiet et ad talem consuetudinem quam earum possessores ante tenebant Hujus rei testes sunt Stephanus prior Bernardus decanus Petrus de Mariniaco Johannes prior latonensis Girardus prior de Gevreio Sichardus Bliardus Haimo Addo Petrus Walo capellanus Henricus de Canebiis magister Gauterius Bartholomeus de Neurum Henricus major et Bonus Amicus filius ejus Nicholaus Ernulphus cocus Girardus pistor Minutus decanus Theodericus major de Vaona et Odo avunculus ejus Milet Petrus prepositus Verziaci et Bernardus filius ejus Petrus de Manens Ademarus prior Julliaci et Guillermus Julliaci Wirriacus Verziaci et Hugo frater ejus Petrus decanus Vilannus signarius Garinus subprior Verziaci Richardus subsacrista Agano de Belna Goffridus Petrus monachi Ernulfus decanus Robertus monachus Cistercii