Charter Document - 06310170
Charter Number: | 06310170 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1164 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Maria per Dei gratiam ducissa Burgundie et Hugo filius meus dux et dominus ejusdem provincie notum fieri volumus omnibus tam presentibus quam futuris quod Guido dominus de Sumbernone dedit Deo et sancte Marie Cistercii quicquid juris habebat in territorio de Destan Preterea concessit eidem domui ad pastum animalium suorum pasturas de Bevi et de Poisos et de Arce et de Coion et de Meelan ita tam ut rivum non transeant Si vero forte contigerit a pecoribus monachorum damna in satis aut in pratis irrogari monachi illis quibus damna illata fuerint tantumdem solummodo restituent quantum illata damna probata fuerint valuisse et sine lege Quicquid insuper ad feodum ejus pertinens apud grangiam suam de Roseriis predicti monachi tenebant libere et absolute ipsis dimisit et donavit Harum omnium rerum donum fecit in manu Gilleberti cisterciensis abbatis laudante uxore sua Aaliz et hoc apud Meelan coram his testibus Walone abbate de Buxeria et Humberto monacho ejus et Valone nepote ejusdem abbatis Aimone et Gaufredo monachis cisterciensibus Nicholao et Johanne capellanis Froimundo et Humberto fratre ejus Hugone flandrensi Odone de Duabus Piris Theobaldo cognomento Borrel Avino cliente Christiano de Divione et multis aliis Hoc donum postea paucis diebus interpositis idem Guido laudavit et confirmavit in presentia mea et Hugonis ducis filii mei apud Divionem ubi isti quoque interfuerunt testes Humbertus cappellanus Guido dominus Vergiaci Odo de Lambre Kalo de Fontanis et Girardus frater ejus Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini MCLXIIII