Charter Document - 06310164
Charter Number: | 06310164 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1163 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Martellus et Fulco frater meus quam sepe audivimus a matre nostra Ermengarde quod in tempore quo corpus patris nostri Fulconis domini de Malliaco terre benedicte redditum est et in cimiterio sancti Petri Besue humatum inter alia que aliis ecclesiis mater nostra divisit dedit ecclesie Cistercii unum mansum liberum apud Perreriam cum possessoribus mansi sed obsistente domno Odone campaniensi qui tunc temporis terram in vadimonium tenebat rem ad perfectum ducere non potuit Nos autem postea quam terram nostram recuperavimus Cistercium venimus et in capitulo ab omni conventu patrem nostrum absolvi et beneficiis et orationibus ordinis communicari rogantes impetravimus et pro ejus anima et pro nobismetipsis unum mansum apud Perreriam cum appenditiis et usuariis suis et possessoribus mansi Stephanum videlicet cog[no]mento Malet et Christianum fratrem ejus cum heredibus et rebus suis prefate ecclesie perpetuo donavimus liberos et emancipatos ab omni costuma et exactione excepto quod terciam et decimam terre quam excoluerint reddent juxta consuetudinem ville ejusdem