Charter Document - 06310162
Charter Number: | 06310162 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Odo per Dei voluntatem dux Burgundie omnibus tam presentibus quam futuris in perpetuum Notum sit omnibus modernis et posteris quod ego ex consensu uxoris mee Marie laudante filio meo Hugone concessi ecclesie cisterciensi et in omni pace et libertate perpetua dimisi quicquid consuetudinis habebam vel habere debebam in ejus possessionibus gistam scilicet de Tarsulla et si que alie erant vel fuerant inibi exactiones Exactiones quoque omnes quas habere debebam in vineis quas habet in territorio de Voona et de Flageio pascua quoque in terra mea universa ceterasque aizantias sicut avus meus et pater meus ante concesserant et in privilegio ejusdem ecclesie denominatur simili ratione concedo et domum quam mater mea Marthildis extra muros Divionis habebat cum suis appendiciis similiter ei dono salva tamen pace ecclesie sancti Benigni Hoc facio pro remissione peccatorum meorum et antecessorum meorum Ne igitur hoc tamen sollempne donum oblivio deleat vel ullius presumptio corrumpat sigilli mei illud impressione confirmo Hujus rei testes sunt Haymo rufus Pontius Candart Stephanus de Pulli Guido prepositus Gilbertus de sancto Stephano Philippus de sancto Benigno Galo de Buxeria abbates Robertus prior Ado cellerarius de Cistercio Factum est in manu Fastradi abbatis Cistercii anno ab incarnatione Domini MCLXII