Charter Document - 06310160

Charter Document - 06310160


Charter Number: 06310160
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Alanus Dei gratia autissiodorensis episcopus et ego Wichardus pontiniacensis abbas tam presentibus quam futuris notum facimus quod controversia que inter ecclesiam cisterciensem et fratres hospitalarios tanto tempore ventilabatur hoc modo terminata est Convenimus Autissiodori in octavis beati Johannis Baptiste et coram multis religiosis qui ibi convenerant recognitum fuit quod fratres cistercienses et fratres hospitalarii inter se hujusmodi pacta habuerant videlicet quod cistercienses hospitalariis fratribus mille solidos darent Hospitalarii autem a transacto festo omnium sanctorum cisterciensibus reliquisse debuerant domos suas quas in villa de Desten habebant et totum territorium de Desten et de villa se non intromitterent Conquesti sunt autem cistercienses quod hospitalarii hoc pactum minime observassent Tandem utraque pars in dicto nostro se misit Dictum autem nostrum tale fuit ut utraque pars teneret quod pepigerat et fratres cistercienses redderent hospitalariis mille solidos si nundum reddiderant hospitalarii quod nundum fecerant cisterciensibus domos suas de Desten et totum territorium relinquerent et de villa deinceps se non intromitterent Post dictum nostrum cognoverunt hospitalarii quia cistercienses mille solidos ipsis reddiderant et statim guerpiverunt in manu nostra hospitalarii domos suas de Desten et territorium et pepigerunt quia de villa illa deinceps se non intromitterent Ego autem Alanus autissiodorensis episcopus videntibus et concedentibus hospitalariis abbatem cisterciensem investivi coram his testibus qui rogatu nostro huic scripto sigilla sua apposuerunt sigillum Harduini abbatis sancti Germani autissiodorensis sigillum Petri abbatis de monasterio sancti Johannis sigillum Radulfi fontenetensis abbatis sigillum Ascelini regniacensis abbatis sigillum Theobaudi abbatis de Scarleiis sigillum Wichardi abbatis de Maceriis sigillum Guidonis prepositi sancti Stephani autissiodorensis