Charter Document - 06310150
Charter Number: | 06310150 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1156 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Apud successores cito senescit et oblivioni facile mandatur quod scripture beneficio a predecessoribus memorie non mandatur Ea propter ne per antiquitatem superventura secula deleant quod per hoc privilegium nostra tempora ordinant ad omnium tam posterorum quam presentium memoriam transfundere volui quod ego Agnes comitissa de Monte Pancero et de Grinnumniaco concessi et dedi pro faciendo singulis annis domni mei Raimundi filiique nostri Hugonis anniversario ecclesie cisterciensi XL solidos Hos autem XL solidos singulis in perpetuum annis in festivitate sancti Germani fratribus cisterciensibus institui solvendos a ministris vietelliensibus de custumiis ipsius Vietellii omni occasione et dilatione remota Quisquis vero presentium vel posterorum usque in finem seculi huic dono et privilegio contraire voluerit iram et tremendum Dei judicium incurrere se noverit Testes hujus rei sunt hii Hugo frater ducis Burgundie Radulfus decanus de Belna Reinerius de Frotleis Wido Garrel Johannes prepositus Robertus de Seciaco Johannes capellanus Damianus presbiter Motet de Belna Emblasius de Podio Hugo blancus Everardus de Verneto Reinaldus de Polmarco Haimo Bisortus