Charter Document - 06310146
Charter Number: | 06310146 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1152 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus sancte ecclesie filiis quod Wido frater Othonis de Troans pro remedio anime sue parentumque suorum dedit atque concessit Deo fratribusque Cistercium habitantibus jure perpetuo possidendum quicquid habebat vel ei attingebat in Tarsulla in terris pratis silvis aquis pascuis ex toto nichil excipiens Hoc donum factum atque concessum est anno ab Incarnatione Domini MCLII coram domino Odone duce Burgundie uxoreque ipsius Maria Hujus doni testes sunt hi Angelerius monachus et Haimo cistercienses Humbertus capellanus ducis Bernardus de Vielli Wiardus de Marmeesse Robertus de Dola Wido de Argilliaco milites Bonus Amicus prepositus Petrus dapifer