Charter Document - 06310145
| Charter Number: | 06310145 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1151 - 1163 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Godefridus Dei gratia lingonensis ecclesie indignus minister universis matris ecclesie filiis in perpetuum Quoniam humana meus et memoria cito labitur et res geste leviter decidunt nisi litterarum monimentis inserantur ea que temporibus nostris acta sunt ne oblivioni tradantur scripto commendare curavimus Notum igitur facimus tam presenti etati quam posteritati quod canonici sancti Mammetis lingonensis ecclesie concesserunt Deo et beate Marie Cistercii fratribusque ibidem Deo servientibus perpetuo possidendum quicquid juris habebant in territorio Tarsuule in ea parte aque in qua villa Saleun et ecclesia de Iseorra sita est et ex altera parte aque quicquid de eodem territorio habebant a via que a territorio cisterciensi tendit ad calciatam molendini fratrum cisterciensium quod super aquam Saleun situm est in jusum Illud autem de hoc territorio quod ipsorum homines de villa Nerun excolebant inter quoddam nemusculum quod appellant Haiez et prefatam viam que a territorio cisterciensi tendit ad prescriptam calciatam molendini fratrum cisterciensium eomodo concesserunt si in pace excolentium terram illam habere eam possent vel si decanus eorundem canonicorum sancti Mammetis Humbertus nomine de Rahi cui hanc tunc potestatem totum dedit capitulum re diligenter inquisita terram hanc sepefate ecclesie cisterciensi concederet Reliquum autem totum quod ipsorum erat de hoc territorio a nemusculo illo quod appellant Haiez usque ad territorium de Iseorra ex ea parte aque in qua territorium Tarsuule Cistercii Curcellarum et Nerun territoriis contiguum est sepe fatis monachis concesserunt hoc tamen pacto ut si aliqui homines aliquid de territorio illo tenerent pro quo aliquem censum ecclesie sancti Mammetis per singulos annos redderent cum illud ab hominibus illis monachi habere possent eundem censum sepefate ecclesie sancti Mammetis similiter redderent Pro quo etiam dono hoc inter utrosque statutum est ut singulis annis cisterciensis ecclesia sextarium unum olei ad mensuram divionensem sepe dictis canonicis reddant Tempus autem quo reddi debeat est a Nativitate Domini usque ad caput jejunii Locus vero ubi est ecclesia sancti Stephani divionensis Et ut hoc ratum et firmum habeatur inperpetuum litteris nostris signavimus et sigilli nostri impressione munitum roboravimus
