Charter Document - 06310133
Charter Number: | 06310133 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1149 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[] De testamento domini Baronis romani subdiaconi quod vestre clarevallensi et cisterciensi ecclesie ex his que apud nos deposuerat moriens fecisse dicitur factum est quod a quibusdam personis qui sibi ab eo injunctum esse dicebant mihi scriptum est Volo tamen vos scire quia sicut quidam ut puto testes veredici adstruunt plus vobis in his contulit gratia cluniacensis abbatis quam testamentum Baronis Scio quidem nec adeo expers sum divinarum vel humanarum legum ut nesciam quod per posterius testamentum et legatum et fidei commissum causa mortis rata sunt Sed lego tamen alibi Nihil tam juri naturali conveniens est quam voluntatem Domini volentis rem suam in alium transferre ratam haberi Hoc ideo dico quia sicut testes premissi fatentur quidquid Cluniaci deposuerat totum Cluniaco dederat nisi forte eum recipere contingeret antequam presentem vitam finiret Nolui tamen hoc uti privilegio sed quod juxta illorum testimonium meum esse credebam vobis vestrisque concessi []