Charter Document - 06310132
Charter Number: | 06310132 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1148 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam antiquorum fuit consuetudo ea que commendare memorie voluerunt monimentis litterarum tradere eorum doctrinam imitantes notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod querela illa et discordia que fuit inter cisterciensem et reomensem ecclesiam de loco Sancti Germani de Mundaum et possessionibus ad eundem locum pertinentibus in presentia domni Henrici eduensis episcopi versa est in concordiam Ego enim Rainardus abbas cisterciensis et conventus ejusdem ecclesie possessionem supradictam tranquillam et quietam habere reomensi ecclesie concessimus Nullam enim inquietationem sive a nobis sive a nostris successoribus ecclesiam reomensem sustinere voluimus super his Unde ea que supra diximus et scripto commendavimus et sigillo nostro confirmavimus Hujus concessionis testes sunt domnus abbas Airardus de Persenia prior Cistercii Lutegerius et Angelerius ejusdem loci monachus et Stephanus lombardus et Hugo pauper et Aymo et Simon precentor et Otto hospitalarius et Willelmus anglicus et Thomas scriptor ejusdem loci monachi et domnus abbas Petrus reomensis et Boso ejus monachus