Charter Document - 06310127
Charter Number: | 06310127 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1145 - 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido domnus Vergiaci notifico presentibus et futuris dedisse me fratribus cisterciensibus quicquid habui in cumba de Albania in mea dominicatura necnon et illud quod alii de me tenuerunt ita ut concedam et ratum habeam quicquid ipsi fratres ab illis conquirere potuerint Et hoc laudavit filius meus Hugo Dabunt autem ipsi fratres Cistercii mihi annuatim censum trium solidorum divionensis monete in festo sancti Dionisii Hujus rei testes sunt Petrus decanus Petrus archipresbiter Petrus presbiter de Nui Hugo Bujun Guido de Isorra Odo crassus milites Ligerius Constanz Rossez Johannes de Orsans qui tunc erat prepositus Et ut hoc ratum maneat et firmum presentem cartulam sigillo meo communivi