Charter Document - 06310121

Charter Document - 06310121


Charter Number: 06310121
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1134 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Girardus de Pulliaco quandam terram quam Curvatas vocant cum domno Willermo de Marriniaco et Fulcone de Malliaco communem habebat Ipsi tamen partes suas ab eo tenebant Predictus vero Girardus iturus Jerosolimam eandem terram cum ministerialibus ipsorum divisit et partem suam cuidam homini suo Amico nomine et heredibus ejus inperpetuum possidendam dedit Ipsum autem hominem cum omnibus possessionibus suis cisterciensi ecclesie libere concessit Sepedicto autem Girardo in ipso itinere mortuo predictus domnus Willermus tunc ducis conestabilis super divisionem terre querelam movit dicens eam sine suo assensu factam Quam querelam tandem precibus quorumdam cisterciensium monachorum finivit et eandem terram sicut domnus Girardus dederat predicto homini Amico nomine et heredibus ejus in perpetuum concessit Hujus finis et concessionis testes sunt hii Robertus Cistercii prior Angelerius monachus Haimo monachus Wido presbiter de Fangiaco domnus Herveius de Vergiaco Hugo de Marriniaco Haimo frater ejus Odo de Eschiri Wido de Chaus et alii quam plures