Charter Document - 06310120

Charter Document - 06310120


Charter Number: 06310120
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1143 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sepe dicto autem Girardo in ipso itinere mortuo predictus domnus Willermus tunc ducis cunestabulus super divisionem terre querelam movit dicens eam sine suo assensu factam Quam querelam tandem precibus quorumdam cisterciensium monachorum finivit et eandem terram sicut domnus Girardus dederat predicto homini Amico nomine et heredibus ejus in perpetuum concessit Hujus finis et concessionis testes sunt hii Robertus Cistercii prior Angelerius monachus Haimo monachus Wido presbiter de Fangiaco domnus Herveius de Vergiaco Hugo de Marriniaco Haimo frater ejus Odo de Eschiri Wido de Chaus et alii quam plures