Charter Document - 06310116

Charter Document - 06310116


Charter Number: 06310116
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exemption
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Jhesu Christi Apostoli quondam propria non habentes mendicare apud alios non erubescebant unde pauperum Christi sustentaretur inopia Hujus rei gratia crescente postmodum religione christiana liberalitas regum et principum dotavit et ditavit ecclesias ut esset unde tribueretur necessitatem pacientibus Quod nos apostolorum vicarios qualescunque non convenit oblivisci Propterea ego Stephanus Dei gratia metensis episcopus fratribus cisterciensis ordinis promitto in posterum sollicitudine episcopali ut tam ego quam successores mei etsi forte nostra eis noluerimus erogare saltem redditum nullum accipiamus ab eis neque de plateis salinariis quas apud Visive apud Marsalt habent aut habituri sunt neque de theloneo aut de pedagio quadrigarum eorum sed liberi sint ab omni consuetudine que ad jus episcopi pertinet et ab omni exactione