Charter Document - 06310114

Charter Document - 06310114


Charter Number: 06310114
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Godefridus Dei gratia lingonensis ecclesie indignus minister universis matris Ecclesie filiis imperpetuum Quoniam humana meus et memoria cito labitur et res geste leviter decidunt nisi literarum monumentis inserantur ea que temporibus nostris acta sunt ne oblivioni tradantur scripto commendare curavimus Notum igitur facimus tam presenti etati quam posteritati quod venerabilis Petrus abbas sancti Benigni divionensis consilio fratrum et assensu capituli concessit ecclesie cisterciensi quicquid divionensis et ecclesia de Curia Bertadi in territorio de Saulis obtinebant in pratis in nemoribus in aquis in omni planitie in ceteris quibuslibet rebus Pro qua datione statutum est inter eos et concessum quod cisterciensis ecclesia singulis annis ab Ascensione Domini usque in diem Penthecostes divionensi ecclesie decem solidos divionensis monete persolvat Ipsa vero divionensis ecclesia usus nemorum ad ligna cedenda ob reparationem domus sue sibi retinuit Et ut hoc ratum et firmum habeatur in perpetuum litteris nostris signavimus et sigilli nostri impressione roboravimus Signum domni Petri abbatis S Guidonis prioris S Petri claustralis prioris S Petri prioris de Laire S Humberti camerarii S Guillermi sacriste S Beraudi S Johannis Carpini S Valmari S Hugonis Chanlart S Constantii de Chasnoy S Humberti de Valle Oschere S Bernardi S Humberti prioris de Curia Bertaudi monachorum