Charter Document - 06310113

Charter Document - 06310113


Charter Number: 06310113
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1139
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Benedictus Dominus Deus Israel qui secundum magnam misericordiam suam ex copia largitatis sue servis in se sperantibus cum spiritualia bona carnalia quoque conferre non desistit ne deficientibus subsidiis corporalibus ad querenda spiritualia aliquando tardiores fiant sed sustentati temporalibus ad eterna postulanda semper devotiores existant Moderans igitur Dominus omnia precepit divitibus seculi hujus ut pauperum Christi inopiam ex habundantia sua suppleant et amicos eos de mammona iniquitatis sibi fatiant ut cum divites esse desierint et defecerint in eternas mansiones ubi vita sine fine ubi gaudium sine merore ubi omnium bonorum erit copia ab ipsis recipiantur Hujus itaque precepti amore et eternorum bonorum desiderio motus Guido comes Pontivi contulit monachis et fratribus cisterciensibus in solo Pontivi abbatiam construentibus et ibidem Deo servientibus pro anima sua parentumque et predecessorum suorum locum in abbatiam edificandum cum parte adjacenti nemoris sed et in loco qui dicitur Bonantia desuper villam de Laveriis terram ad duas caruas necnon et juxta villam de Cresseio terram quam mater ejus Hela nomine de dotalitio suo dederat ac dividi a ceteris finibus fecerat Dedit eis etiam in omnibus nemoribus suis ligna sufficienter ad omnes usus suos sive ad edificandum sive ad comburendum et in nemore de Defenso seu de Foreste unam caretam ad deferendam vendendi lignam omni tempore et de Cantastro quantum duo asini deportare potuerint ad vendendum tam estate quam hieme ut inde preparentur que necessaria sunt infirmis fratribus excepto quod permittimus dandi licentia aut vendendi adempta et in molendinis suis sine moltura molere Fecit quoque eos liberos ab omni censu et exactione in omni terra et potestate sua seu a transversis vel aliis vectigalibus que a ceteris hominibus solvi vel repeti solent Auctorizavit etiam isdem princeps et contulit quicquid alii viri vel femine de terris aut possessionibus quas de ipso tenent prefatis fratribus vel abbatie tribuerint aut vendiderint vel ipsi fratres aliquomodo juste acquisierint Hec omnia que supra annotata sunt memoratus comes Guido predictis fratribus et abbatie jure perpetuo habenda tradidit et pater ejus Willelmus comes auctoritate sua firmavit et mater ejus Hela hoc idem laudavit Facta est collatio beneficiorum istorum quinto decimo kalendas januarii anno ab incarnatione Domini MCXXXVIIII regnante Ludovice rege et in amministratione episcopatus ambianensis domno Garino episcopo residente coram monachis Odone et Hugone Testes qui affuerunt hii sunt ipse Guido comes et uxor sua Ida nomine Landricus clericus Eustachius de Gaban Gormundus de Dun Willelmus de Ajarcurt Hugo Fretels de Vilers Hengauranus filius Alberti grossi