Charter Document - 06310104

Charter Document - 06310104


Charter Number: 06310104
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1134 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ne presentes lateat ac posteros noticie omnium tradimus quod domnus Josbertus de Voldina dedit Deo et ecclesie cisterciensi quicquid habebat in territorio de Volchis sine aliquo retinemento et pasturam de Noers et de Martreis et de Socce tam in montibus quam in vallibus et necessaria ad alios usus grangie Hujus rei testes sunt Haimo de Dorna monachus et fratres ejus Rainaldus et Johannes de Dorna Balbinusque prepositus Post aliquantum vero temporis investivit idem Josbertus monachos cistercienses de dono memorato per manum domni Hugonis ducis presentibus suprascripto Haimone monacho et Bartolomeo de Fontanis aliisque nonnullis