Charter Document - 06310103
Charter Number: | 06310103 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1134 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Seguinus de Voldena et Ansericus frater ejus dederunt monachis cisterciensibus quicquid habebant in territorio de Volchis et pasturam de Noers et de Martreis et de Socce tam in montibus quam in vallibus et necessaria ad alios usus grangie Hec autem omnia laudavit Floria uxor ejusdem Seguini Hujus rei testes sunt Haimo de Dorna monachus Balbinus prepositus de Socce et Habonet filius ejus