Charter Document - 06310096

Charter Document - 06310096


Charter Number: 06310096
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1133 - 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus prepositus de Ursens dedit Deo et sancte Marie Cistercii fratribusque ibidem in perpetuum servientibus quicquid habebat in territorio Lastricii in terris pratis silvis et aquis Quod donum uxor ejus Regina eorumque filii Hugo et Petrus et soror horum minor filii quoque prioris natu Hugonis uxor presentibus his testibus laudaverunt Hugone de Balaum Hudetlone de Fangeio Petro de Rubeomonte Philiberto de Chalgeio Achardo d'Ursens Girberto et Walterio fratre ejus sacerdote predicti prepositi nepotibus Dederat autem aliquando idem Henricus predicte Cistercii ecclesie quicquid habebat in territorio ambiliacensi in terris pratis silvis et aquis Quod donum eodem die ab ipso Henrico recognitum et prefate ecclesie laudatum est nichilominus hoc uxore ejus et predictis eorum filiis et filia et uxore Hugonis laudantibus et coram prefatis testibus Ambo hec dona ipso die laudavit frater sepe dicti Henrici Paganus sacerdos et coram hisdem testibus