Charter Document - 06310088

Charter Document - 06310088


Charter Number: 06310088
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exhortation
Date: 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

T venerabili abbati Scireburnie et congregacioni sibi a Deo commisse frater Stephanus cisterciensis ecclesie servus Christum cum dileccione timere et cum timore diligere Epulare offitium est alloqui absentes quasi presentes et conjungere per caritatis contubernium quos intervalla locorum ab invicem secludunt Unde quia os nostrum et caro nostra estis commoneo vos ut me pauca scribentem patienter paululum sufferatis Ego monachus vester fui et in baculo meo mare transivi ut in me omnium vestrum minimo nullius momenti apud vos Dominus divitias misericordie sue demonstraret et vos ad emulandum me provocaret Vas enim vacuum velut vivus fons sicut voluit implevit ut vos qui meliores sanctissima parentela eratis religionem fortiter tenere et de Domino presumere auderetis Nunc enim qui solus de terra mea et pauper egressus sum dives et cum XL turbis viam universe carnis letus ingredior securus expectans denarium operariis fideliter in vinea laborantibus repromissum Unde vestram cohortor dileccionem ut bonam famam que de vobis ad nos usque manavit profectu virtutum applicare satagatis ut de bono in melius proficientes et vere religioni firmiter inherentes castitatem humilitatem studiis parsimonie cum caritate inservientes corde et corpore usque ad mortem tenere non desistatis ut Deum deorum videre mereamini Amen