Charter Document - 06310085
Charter Number: | 06310085 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1131 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis anno ab incarnatione Domini MCXXXI fundata est abbatia de Aseraule a domno Garnerio de Sombernon qui in primo capitulo quod ibi fuit per manum venerabilis Stephani cisterciensis abbatis secundi dedit monachis et omnibus successoribus eorum quicquid habebat in toto territorio et appendiciis ejus quod Tres Valles nuncupatur Hoc autem fecit presente et laudante filio suo Herveio Hujus tam pie actionis testes fuerunt prefatus Stephanus Cistercii abbas Willermus ejusdem loci abbas sanctum quoque duodecim monachorum collegium quod de Cistercio venerat seculares namque qui aderant videlicet Aubertus de Dreis Dodo de Marigniaco Garnerius de Ageyo Arnulphus de Eschannay Dodo et Albertus fratres ejus et Odo Warrellus pluresque alii Factum est autem hoc temporibus Stephani eduensis episcopi Guilenchi lingonice civitatis episcopi et Hugonis Burgundie ducis