Charter Document - 06310084

Charter Document - 06310084


Charter Number: 06310084
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1103 - 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum esse volo omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Haynricus angeliacensis servus indignus terram super fluvium Segunnam in bisuntino territorio sitam que Tentenens appellatur michi a fratre meo Hugone filioque ejus Gerardo donata est do et concedo beate Marie Dei genitrici et fratribus cisterciensibus in perpetuum possidendam ob salutem anime prenominati fratris mei Hugonis et mee predecessorumque meorum ita tamen ut cistercienses fratres predicte angeliacensis ecclesie singulis annis persolvant Hoc autem factum est apud Angeliacum V idus julii Hujus rei testes sunt Gregorius prior Arlebaudus subprior Hugo prepositus Hugo Berardi Ansculfus infirmarius Willermus sacrista Hoc etiam frater Girardus nepos illius abbatis laudavit et Teobaudus monachus