Charter Document - 06310081
Charter Number: | 06310081 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1130 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Brucardus prior vergiacensi cum consensu capituli sui concessit Deo et beate Marie cisterciensi fratribusque ibi Deo servientibus quicquid ecclesia sancti Vincentii de Verziaco castro cui Deo volente preerat jure possidebat in territorio cisterciensi contiguo quod ex una parte aqua Vulgis dividit ex alia strata publica que salinaria vocari solet ex tercia quoque parte territorium illud quod Saulas vocatur ex quarta vero benum illud quod Securris vocari solet quod tamen dux Burgundie suum esse dicebat illam etiam partem maresci de Flagiaco quam ejusdem ville Flagiaci scilicet homines cisterciensis ecclesie fratribus determinaverunt quicquid etiam habebat in territorio lastricensi musiacensi et tontenensi In cujus concessionis memoriam cistercienses fratres verzacensi ecclesie per singulos annos VIII solidos divionensis monete reddituros se spoponderunt