Charter Document - 06310068
Charter Number: | 06310068 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1120 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Si autem abbates nostrarum ecclesiarum viderint matrem suam novum scilicet monasterium in sancto proposito languescere et a rectissima via sancte regule vel ordinis nostri exorbitare ejusdem loci abbatem per tres coabbates suos scilicet de Firmitate de Pontiniaco de Clarisvallibus sub ceterorum abbatum nominibus quater ut corrigatur ammoneant Si eorum consilio non acquieverit episcopo et canonicis cabilonensis ecclesie ejus contumaciam notificare non differant postulantes quatinus eum ad medium deducant et clamoris facta discussione aut ipsum per omnia correptum reddant aut incorrigibilem a cura pastorali dejiciant Quo dejecto fratres ejusdem loci tres aut quantos voluerint nuncios ad abbatias a Novo Monasterio specialiter fundatas dirigant et quoscumque per quindecim dies potuerint abbates convocent eorumque consilio et auxilio sicut Deus preordinaverit abbatem sibi eligant Domnus vero abbas de Firmitate interim ipsi ecclesie presideat donec aut eidem pastori ab errore converso Deo miserante restituatur aut alii in loco ejus subrogato regulariter subjiciatur Si autem prefate civitatis episcopus et clerici prevaricantem personam eo modo quo diximus examinare neglexerint tunc omnes abbates a Novo Monasterio proprie exorti ad locum transgressionis venientes ipsum transgressorem sancte Regule ab officio suo deponant moxque ipsius ecclesie monachi in presentia et consilio eorum abbatem sibi preficiant Fratres Novi Monasterii defuncto patre suo tres sicut supra diximus aut plures si voluerint nuncios ad abbates transmittant et quotquot infra quindecim dies advocare potuerint congregent et eorum consensu quem Deus previderit sibi pastorem constituant Interim vero domnus abbas de Firmitate ut sub alio negotio prefati sumus locum defuncti abbatis per omnia teneat usquequo alius abbas electus et locum et curam ejusdem loci Deo adjuvante suscipiat