Charter Document - 06310066

Charter Document - 06310066


Charter Number: 06310066
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1119
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Notum sit cunctis sancte ecclesie filiis quod domnus Segwinus eduensis et sedelocensis ecclesie decanus et totum capitulum sedelocensis ecclesie canonicorum consensu et consilio venerabilis Stephani eduensis ecclesie episcopi concesserunt cisterciensis ecclesie monachis totum fundum qui vocatur Crispiacus in terris in silvis in pratis in aquis Hunc fundum pro redemptione animarum suarum dederunt eis ex toto liberum nichil sibi inde retinentes excepto quod in silva que vocatur Telei ad proprios usus necessaria accipient eo tenore ut monachi illi annuatim duodecim sextarios annone medietatem scilicet frumentum ac medietatem hordeum in terra illa natum hisdem canonicis sancti Andochii reddant et solidos tres Et ratum fuit coram domno Stephano antistite qui hujus rei auctor fuit ut hanc annonam apud Crispiacum in domo monachorum canonici illi annuatim recipiant ad mensuram que illo tempore quo hec conventio fuit facta apud Bealnam tenebatur Denarios autem in festivitate sancti Simphoriani apud Crispiacum accipient Decimam vero hujus terre tam sancti Andochii quam beati Nazarii canonici voluntate antedicti episcopi monachis prescriptis dimiserunt quantum scilicet ad propriam illorum agriculturam pertinet Nam si alii licentia monachorum terram illam non ad opus eorundem monachorum sed ad proprium coluerint ille decimam terre accipiat cujus juris esse cognoscitur Hec facta sunt tempore domni pape Calisti secundi et Hlodowici regis Francorum ac Hugonis ducis Burgundie Et hii sunt testes domnus Stephanus eduensis episcopus Segwinus decanus Lambertus cantor Arnulfus capellanus Girardus de Arneto Bertrannus de Monte Scotti Lambertus prepositus de Sedeloco Petrus Carbonellus Reinaldus de Monte sancti Johannis Tebertus prepositus sanctimonialium sancti Andochii Hugo de Muresaldo Hec carta apud Eduam facta corroborata et confirmata est postea in capitulo sedelocensis ecclesie coram prescripto episcopo et omnibus illius ecclesie canonicis Et ne idem canonici hec aliquando negare possent domnus Stephanus abbas cisterciensis cenobii in eodem capitulo omnes canonicos pro hujus rei signo est osculatus Et hii sunt testes domnus Stephanus eduensis episcopus Walterius de Glana Girardus de Arneto Bonus Homo capellanus de Monte sancti Johannis Hugo de Granciaco dapifer ducis Lambertus prepositus Reinaldus de Durnei Et ne aliquando in posterum inter predictos monachos et canonicos aliqua controversia de predicto fundo Crispiaco eveniat profitemur clericos monachis non dedisse mansos rusticos et redditus quos in diversis villis tenent qui hactenus ad prefatum fundum pertinuerant sed tantum ipsum fundum Crispiacum sicuti supra notatum est in terris in silvis in pratis in aquis