Charter Document - 06310056
Charter Number: | 06310056 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1115 - 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hoc scripto presentibus et futuris notificamus quod Arnulfus Cornu et uxor ejus ac filius eorum Rainaldus et filia cisterciensibus monachis dederunt terram apud villam Mirriacam ubi idem fratres vineam plantaverunt et juxta hanc vineam Obertus de Villa laudantibus uxore sua et filiis ac filiabus concessit antedictis servis Dei partem vinee pro qua ei singulis annis tres solidos reddunt Hoc etiam laudaverunt Hugo Burgun miles de Virziaco et uxor ejus Domina nomine ac filius eorum Girardus et filia de quibus partem illam vinee Obertus tenuerat