Charter Document - 06310055

Charter Document - 06310055


Charter Number: 06310055
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1115 - 1125
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciendum est quod Humbertus et Hugo et Ulricus fratres dimiserunt monachos liberos ex toto ab omnimoda querela qua eos de fundo Gerguliaco inquietaverunt et hii sunt testes Stephanus abbas ejusdem loci et Hugo cellerarius cognomento pauper et Walo capellanus de Giliaco et Wilelmus nepos ejus et Symon et plures alii Pontius de castro brasiacensi et mulier ejus et filii ac filie pacem fecerunt cum monachis de clamore quem de fundo Gerguliaco habuerunt et terram illam in terris in silvis et pratis liberrimam eis dimiserunt et hii sunt testes Elizabet domina virziacensis castri domnus quoque Garnerius de Sumbernunt et Albertus Dodo de Marriniaco Odo viridis Hugo albus Olibertus prepositus Albertus de Sumbernum quicquid in fundo Gerguliaco hactenus possederat laudante uxore sua libere monachis dimisit Quod domnus Garnerius de Sumbernum et vidit et audivit