Charter Document - 06310051

Charter Document - 06310051


Charter Number: 06310051
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1115 - 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit cunctis sancte Ecclesie filiis quod domina Elisabet de Virziaco castro consensu viri sui domni Saverini comitis et filiorum suorum Simonis et Arvei concesserit monachis sancte Marie Novi Monasterii quicquid juris apud Britigniacum et Gyminiacum possederat nichil sibi inde retinens pro remedio anime sue et omnium parentum suorum et viri sui suprascripti ac filiorum suorum Domnus vero Haimo de Marriniaco castro et uxor ejus Agnes et filii eorum Willelmus et Walo et predicte mulieris de alio viro filii Doo et Warus ac domnus Doo et uxor ejus Ricantia et filii eorum Hugo et Haimo domnus quoque Herbertus et mulier ejus Teoscelina laudaverunt ac dederunt predictis monachis quod in prescriptis duobus locis tenuerant nichil sibi inde retinentes et in omnibus silvis suis circumstantibus usuariam ad omnem necessitatem illorum et pastum porcorum et aliorum peccorum omni tempore Hoc donum super sanctum altare beate Marie Novi Monasterii pro redemptione animarum suarum omnes propriis manibus posuerunt Quod etiam post quinque annos supradicti Doo et Warus frater ejus altera vice confirmantes fecerunt Similiter et monachi sancti Germani de Parisiaco tempore beate memorie Rainaldi abbatis et domni Roberti prioris concesserunt supradictis monachis sancte Marie in plenario capitulo suo tantillum terre quod apud Britigniacum habuerant Petrus etiam manis caldus et frater ejus Rainaldus et uxores illorum et filii soror quoque illorum Petri scilicet et Rainaldi pro salute animarum suarum laudaverunt et dederunt eisdem monachis quicquid possederant in antedictis locis Quibus hominibus et eorum domnus Hugo dux Burgundie pro recompensatione hujus doni annuit ut omni anno apud villam Tartum duos sextarios et alios redditus ad eosdem sextarios pertinentes de suis reditibus reciperent Simili modo Hugo albus de Virziaco et uxor ejus et filii eorum Doo Odo Wido Milo concesserunt sancte Marie Novi Monasterii totum quod in illis locis possederant pro quo dono antedictus dux concessit eis mansum quem apud villam Canbolam tenent ab omnimoda exactione amodo liberum Girardus quoque de Gilliaco et uxor ejus Retrudis et Hugo antedicti Girardi propinquus eodem tempore dederunt monachis quicquid in illis locis duobus eatenus tenuerant Quos liberos dux predictus fecit a duabus comestionibus quas omni anno brennariis et manis caldis ejusdem ducis debebant Et sciendum quod eo tempore diffinitum et per omnia ratum fuerit ut si idem dux Burgundie vel heres ejus aut alia aliqua persona hominibus suprascriptis Petro scilicet vel fratri ejus Rainaldo aut Hugoni vel Giraldo aut heredibus eorum de his que dux eis concessit aliquam injuriam quod absit fecerit a monachis Novi Monasterii nil requirant Arnulfus vero Cornu et uxor ejus et filius eorum Rainaldus ac soror illius totum quod in prescriptis locis duobus habuerant antedictis monachis annuerunt Insuper etiam ratum omnino tenuerunt si aliquis homo aliquid de eis tenens in predictis vel aliis eorum potestatis locis placitum monachis inde fecerit Quod idem per omnia gratanter concesserunt domini marriniacensis castri et uxores eorum et filii Isti etiam Arnulfus scilicet Cornu et sui suprascripti donaverunt monachis illis terram apud villam Mirriacam ubi idem fratres vineam plantaverunt Eodem tempore domnus Odo Richi et filii ejus Wido et Letaldus ac Odo cognomento viridis et Bertrannus et uxor ejus et filii eorum et frater Bertranni Pontius et uxor ejus ac filii eorum Arnulfus quoque Rortaldus et uxor ejus et filii ac filie et fratres ejus Wido de Sciri et uxor ejus et filii et Walo Gilo et uxor ejus et filius ac filie et Thebaldus de Nui uxor ejus et filius ac filia eorum Clemensque ac Wiricus et uxor ejus et filii eorum Deodatus etiam et uxor ejus ac filii eorum et frater ejus Girardus Humbertus vero ac uxor ejus Ermengardis nec non et filius ipsius Humberti Wido et Waldricus de Gilliaco et Wido miles cognomento Putepels donaverunt sepe dictis monachis quicquid in illis locis duobus hactenus tenuerant Hec enim que scripta sunt diversis sunt gesta temporibus et coram multis testibus e quibus paucos sub notabimus Henricus presbyter de Gilliaco Walo nepos ejus Hugo albus de virziaco et Odo viridis Pontius Achardus prepositus Baldricus clericus et frater ejus Hugo Girardus major Deodatus decanus et multi alii Post hec multo elapso tempore Ulricus et Walo ac Liezelinus de villa Ysurhre qui cognominantur Motterani et uxores eorum et filii concesserunt Novi Monasterii monachis terram quam apud Brittigniacum possederant pro remedio animarum suarum Liezelinus vero predictus et uxor ejus et filii eorum annuerunt eis usuarium et pastum porcorum in omni silva gilliacensis potestatis Porro Hugo Bulgun miles de Virziaco castro et uxor ejus Domina nomine ac filius eorum Girardus et filia Humbertus quoque Pestalz et Girbertus et uxor ejus soror scilicet ejusdem Humberti similiter concesserunt monachis illis quicquid apud Gimminiacum hactenus habuerunt Et hii sunt testes Walo presbiter de Gilliaco Teodericus presbiter de Panne Symon Willelmus Deodatus decanus et plures alii