Charter Document - 06310033

Charter Document - 06310033


Charter Number: 06310033
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum cupimus fore et presentibus et subsequentibus sancte Matris nostre Ecclesie filiis Aimonem et conjugem ejus Waronem quoque et Widonem filios ejusdem conjugis ac Dodonem et uxorem ejus natosque illorum monachis sancte Marie Novi Monasterii octo jornales terre inculte apud Gilliacum fundum concessisse pro remedio animarum suarum cunctorumque predecessorum suorum parentum tam libere ut ex toto nil sibi inde retinerent Istis autem predicti monachi viginti solidos filiis vero conjugis suprascripti Aimonis quia hujus terre heredes sperabantur duas tunicas de fustania sponte sua ob recordationem facti tribuebant Et hi sunt testes Henricus et Walo presbiteri Olderius Wido de Sals Petrus de Granunt Girardus Ceo Girardus major Baldricus clericus Hugo Walo major