Charter Document - 06310029
Charter Number: | 06310029 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1098 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Fratribus qui in montibus Cistercii ad montem perfectionis conscendunt Rupertus eorum quondam socius nunc in vallem miseriarum demersus post ascensum palmam et sui in ascendendo recordationem Si lingua calami lachryme atramenti cor papyri vices subire possent forte calamus aures atramentum oculos papyrus affectiones et omnia simul simul et vos omnes ad affectum commiserationis commovissent Postquam enim vobis non adhesit lingua mea faucibus meis cum vos non viderunt oculi lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum dum cor a vobis [si a vobis unquam poterit] fuit avulsum factum est tamquam cera liquescens in medio ventris mei sed a vobis non tamen quenquam ex vobis a me ipso ista separabit avulsio quos enim jungit charitas Jesu Christi frustra dividunt terrarum spatia Habeat Molismus presentiam corporis legibus obedientie astrictam dummodo Cistercius anime desiderium possideat Hoc disposuit Altissimus cujus inscrutabilia sunt secreta ut in diversa distractus nec anima per corporis conversationem distrahatur nec corpus distractum tam sancta conversatione fruatur pro anima vobiscum degente orationes fundite corpus cujus animam possidetis tanquam optime partis sui possessores vos salutat in Domino