Charter Document - 06310025
Charter Number: | 06310025 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1102 - 1112 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Post decessum vero supradicti ducis filius ejus Hugo qui ei successit in ducatu rogavit quendam militem nomine Hugonem de Cavenniaco ut decimam antedicte vinee apud Mursaltum quam illucusque tenuerat Deo et sancte Marie ac monachis Novi Monasterii concederet et ipse dux singulis annis decem solidos eidem militi donaret Quod prefatus miles gratanter annuens decimam illam in usum monachorum concessit et tam firmiter talique pacto ut etiam si ipse dux vel ejus successor aliquam injustitiam de supradicta pecunia eidem militi vel ejus successori aliquando inferre temptaverint quod absit nullo modo miles ille vel ejus successor a monachis ulterius quicquid requirant His interfuit frater Nevelo monachus ejusdem loci et hi sunt testes Girardus canonicus Letbaldus de Manni Walterius de Magno Campo Walterius de Scalcetruge et ceteri Post hec domnus Nargoldus eduensis episcopus in cujus diocesi antedicta vinea est plantata hanc concessionem et conventionem inter ducem et militem illum de decima illa factam laudavit monachisque illis decimam confirmando donavit ne eam de manu laicorum tenere viderentur Ob quam rem sua propria manu eam illis tradidit