Charter Document - 06310023
Charter Number: | 06310023 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 1098 - 1103 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Primum donum Cistercii quod fecit Odo dux Burgundie fundator loci In nomine Dei summi incipit cartula Novi Monasterii Notum sit omnibus Christicolis presentibus atque futuris quod Rainardus belnensis vicecomes et uxor ejus Hodierna nomine et eorum filii Hugo Hunbertus Rainardus Hagano eorumque soror Raimuldis pro suorum peccatorum remissione anticessorumque suorum domno Roberto et fratribus qui cum eo Regulam sancti Benedicti artius atque fidelius quam illuc usque tenuerant observare cupiebant contulerunt de predio suo quod antiquitus Cistercium vocabatur quantumcumque ipsis et eorum successoribus Dei famulis ad monasterium et monasterii officinas construendas ad arandum quoque immo ad omnem usum necessarium fuerit Inde ipse Rainardus et ejus uxor de cujus patrimonii jure idem allodium ipsi provenerat ac filii eorum prenominati donum fecerunt legitimum ad opus ipsorum fratrum Deo inprimis ac specialiter beatissime Dei Genitrici semperque Virgini Marie in cujus honore locus qui nunc Novum Monasterium dicitur consecratus est situs in territorio prefati cisterciensis alodii Et quia ejusdem loci ecclesiam quam illuc usque tenuerat que divini tantum juris est abbas et reliqui fratres de manu ipsius quia laicus erat suscipere minime duxerunt dignum dimisit eam atque ab omnimoda ejus ulterius possessione renuntians predictis fratribus ad Dei servitium dereliquit De residuo quoque ipsius terre quod ipsi Rainardo tunc placuit retinere fecit Odo dux Burgundie ad illius concessionem et libitum talem cum eo commutationem et pactum ad opus eorumdem monachorum ut scilicet pro terra illa singulis annis in castro belnensi solidos viginti susciperet tam ipse quam et ipsius post eum heredes Preterea in eadem cambitione concessit ei ac filiis suis ipse dux quantumcumque vinearum in territorio belnensi possent plantare et colere in propria dominicatura Retinuit tamen idem Rainardus duos servos ejusdem allodii Teodericum atque Martinum et ancillam quandam Osannam nomine de terra quoque ipsa quantum eis in proprios usus ad colendum sufficiat Illam autem terram tantummodo excolent quam ipse dux ac sepe fatus Rainardus ejusque uxor si adesse voluerit domnus quoque abbas ipsis divident et assignabunt in parte scilicet remota a monachorum cultura Postea cum dedicaretur ecclesia Novi Monasterii dux ipse et Rainardus cum uxore sua inde iterum donum fecerunt in conspectu multe plebis que aderat in manu domni Walterii cabilonensis episcopi ad usum supradictorum fratrum quatinus ipsi sub tutamine sui pontificis a potentia laicali et omni strepitu seculari liberi servitio sui Creatoris quietius vacarent Ipse vero dux tam in nemore prefato cenobio conjuncto quam in omni circumquaque dominicatura sua usuarium plenissimum eisdem fratribus attribuit Huic commutationi suprascripte et dono interfuit Hugo filius ducis qui et idem concessit set et frater ejus Henricus hoc idem postea concessit Affuerunt etiam testes subscripti Hugo de Monte sancti Johannis Gualo de Saliva Segwinus de Belna et filius ejus Hugo Hugo de Granceio Milo de Frolleis Robertus prepositus argilliensis Johannes de Pulmarto et Landricus filius ejus Hugo venator Petrus filius Tetberti et concessit et testis est Hugo de Monesteith Que secuntur acta sunt post biennium temporibus domni Alberici abbatis qui in eodem loco prefato abbati Roberto inde recedenti successit Quoniam scilicet supradicti viginti solidi dum Rainardo tardius persolverentur eos ab ipsius loci monachis repetere solebat designavit ei dux domos in Belna ab aqua que dicitur Belina usque ad barram que respicit Divionem in quarum censu eosdem viginti solidos susciperet sic tamen ut nichil omnino in eisdem domibus nisi suos XX solidos umquam accipiat Tam firmiter quoque dux istud perfecit ut ipse Rainardus cum uxore sua et filiis id concedens sibi satisfactum fuisse profiteretur coram testibus subscriptis hoc etiam pacto ut si ullo futuro tempore dux vel heres ejus Rainardo vel heredi ejus injuriam quod absit de hac re facere temptaverit nunquam ulterius loco illi vel fratribus ipse vel ejus heres calumpniam inferent nullamque persolutionem expetent Hoc ipse et ejus uxor et filii et filie qui loqui poterant et pro eis qui non poterant ipse pater et mater concesserunt Testes autem sunt hii Hugo de Monte sancti Johannis Arnulfus de Warennas Rainaldus de Giscei Hugo dapifer Bernardus de Rueleia Hunbertus archipresbiter Johannes de Pulmar Landricus prepositus Henricus major Odo decanus Robertus de Vielli