Charter Document - 06310022

Charter Document - 06310022


Charter Number: 06310022
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restoration
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Que secuntur acta sunt post biennium temporibus domni Alberici abbatis qui in eodem loco prefato abbati Roberto inde recedenti successit Quoniam scilicet supradicti viginti solidi dum Rainardo tardius persolverentur eos ab ipsius loci monachis repetere solebat designavit ei dux domos in Belna ab aqua que dicitur Belina usque ad barram que respicit Divionem in quarum censu eosdem viginti solidos susciperet sic tamen ut nichil omnino in eisdem domibus nisi suos XX solidos umquam accipiat Tam firmiter quoque dux istud perfecit ut ipse Rainardus cum uxore sua et filiis id concedens sibi satisfactum fuisse profiteretur coram testibus subscriptis hoc etiam pacto ut si ullo futuro tempore dux vel heres ejus Rainardo vel heredi ejus injuriam quod absit de hac re facere temptaverit nunquam ulterius loco illi vel fratribus ipse vel ejus heres calumpniam inferent nullamque persolutionem expetent Hoc ipse et ejus uxor et filii et filie qui loqui poterant et pro eis qui non poterant ipse pater et mater concesserunt Testes autem sunt hii Hugo de Monte sancti Johannis Arnulfus de Warennas Rainaldus de Giscei Hugo dapifer Bernardus de Rueleia Hunbertus archipresbiter Johannes de Pulmar Landricus prepositus Henricus major Odo decanus Robertus de Vielli