Charter Document - 06310021

Charter Document - 06310021


Charter Number: 06310021
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1100
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Paschalis episcopus servus servorum Dei venerabili filio Alberico Novi Monasterii abbati quod in cabilonensi parrochia situm est ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Desiderium quod ad religiosum propositum et animarum salutem pertinere monstratur auctore Deo sine aliqua est dilatione complendum Unde nos o filii in Domino dilectissimi citra difficultatem omnem vestrarum precum petitionem admittimus quia religioni vestre paterno congratulamur affectu Locum igitur illum quem inhabitandum pro quiete monastica elegistis ab omnium mortalium molestiis tutum ac liberum fore sancimus et abbatiam illic perpetuo haberi ac sub apostolice Sedis tutela specialiter protegi quandiu vos ac successores vestri in ea quam hodie observatis discipline ac frugalitatis observancia permanseritis salva cabilonensis ecclesie canonica reverencia Presentis itaque decreti pagina interdicimus ne cuiquam omnino persone liceat statum vestre conversationis immutare neque vestri quod Novum dicitur Cenobii monachos sine regulari commendatione suscipere neque congregationem vestram astutiis quibuslibet aut violenciis perturbare Eam sane controversie decisionem quam inter vos et molismensis claustri monachos frater noster lugdunensis episcopus tunc apostolice Sedis vicarius cum provincie sue episcopis aliisque religiosis viris ex precepto predecessoris nostri apostolice memorie Urbani secundi perpetravit nos tanquam rationabilem ac laudabilem confirmamus Vos igitur filii in Christo dilectissimi ac desiderantissimi meminisse debetis quia pares vestri seculares latitudines pares ipsas eciam monasterii laxioris minus austeras angustias reliquistis Ut ergo hac semper gratia digniorem censeamini Dei semper timorem et amorem in vestris cordibus habere satagite ut quanto a secularibus tumultibus et deliciis liberiores estis tanto amplius placere Deo tocius mentis et anime virtutibus anheletis Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus imperator aut rex princeps aut dux comes aut vicecomes judex aut ecclesiastica quelibet secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eterne pacis inveniant [] Ego Paschalis catholice ecclesie ep[iscopu]s SS Verbo D[omi]ni celi firmati s[unt] Benevalete Datum Troje per manum Johannis Sancte Romane [ecclesie] diaconi cardinalis XIIII kl novembris indictione VIII incarnationis dominice anno MC pontificatus autem domni Paschalis secundi pape II