Charter Document - 06310020
Charter Number: | 06310020 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili patri pape Paschali Galterius cabilonensis episcopus salutem et debitam subjectionem Sicut sanctitas vestra ut fideles in vera religione proficiant ardenter desiderat sic eisdem vestre protectionis umbram vestre consolationis fomentum deesse non expedit Suppliciter ergo petimus quatinus quod factum est de fratribus illis qui artioris vite desiderio a molismensi ecclesia sanctorum virorum consilio recesserunt quos in nostro episcopatu divina pietas collocavit a quibus transmissi presentium litterarum bajuli vobis presentes assunt secundum predecessoris vestri preceptum et lugdunensis archiepiscopi apostolice Sedis tunc legati et coepiscoporum et abbatum diffinitionem et scriptum cui rei nos presentes et ejus auctores cum aliis extitimus vos approbare et ut locus ille abbatia in perpetuum permaneat salva tamen nostre persone successorumque nostrorum canonica reverentia auctoritatis vestre privilegio corroborare dignemini Sed et abbas quem in eodem loco ordinavimus et ceteri fratres totis viribus hanc confirmationem in sue quietis tutelam a vestra flagitant pietate