Charter Document - 06310019
Charter Number: | 06310019 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverentissimo patri et domno suo Paschali pape Hugo lugdunensis ecclesie servus per omnia seipsum Fratres isti presentium geruli ad paternitatis vestre celsitudinem tendentes per nos transitum fecerunt Et quia infra provintiam nostram videlicet in episcopatu cabilonensi mansionem habent humilitatis nostre litteris apud celsitudinem vestram se commendari petierunt Sciatis autem eos esse de quodam loco qui Novum Monasterium vocatur ad quem de molismensi ecclesia cum abbate suo exeuntes propter artiorem et secretiorem vitam secundum regulam beati Benedicti quam proposuerunt tenendam habitandum venerunt depositis quorundam monasteriorum consuetudinibus imbecillitatem suam ad tantum pondus sustinendum imparem judicantium Unde molismensis ecclesie fratres et quidam alii adjacentes monachi eos infestare et inquietare non desinunt estimantes se viliores et despectiores haberi apud seculum si isti quasi singulares et novi monachi inter eos habitare videantur Quapropter desiderantissimam nobis paternitatem vestram humiliter et cum fiducia deprecamur ut fratres istos totam spem suam in vobis post Dominum ponentes et idcirco ad apostolatus vestri auctoritatem confugientes benigne pro more vestro recipiatis et eos et locum ipsorum ab hac infestatione et inquietudine liberando auctoritatis vestre privilegio muniatis utpote pauperes Christi nullam contra suos emulos diviciis vel potentia defensionem parantes sed in sola Dei et vestra clementia spem habentes