Charter Document - 06310018

Charter Document - 06310018


Charter Number: 06310018
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recommendation
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Domino patri pape Paschali et ubique laude eximia predicando Johannes et Benedictus seipsos per omnia Quia vestri moderaminis est omnibus ecclesiis providere et justis poscentium votis manum porrigere vestreque justitie adjumento religio christiana fulta debet incrementum sumere vestram sanctitatem obnixius deprecamur quatinus harum litterarum bajulis nostro consilio a quibusdam religiosis fratribus paternitati vestre missis aures pietatis vestre flectere dignemini Petunt enim ut preceptum quod de quiete et sue religionis stabilitate a predecessore vestro domno nostro beate memorie papa Urbano acceperunt et quod secundum ejusdem precepti tenorem archiepiscopus lugdunensis tunc legatus et alii coepiscopi et abbates inter eos et molismensem abbatiam a qua religionis causa discesserant diffinierunt vestre auctoritatis privilegio in perpetuum maneat inconvulsum Ipsi enim vidimus eorumque vere religioni testimonium perhibemus