Charter Document - 06310017
Charter Number: | 06310017 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Reply |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domno abbati Alberico et fratribus qui secum sunt frater Lambertus abbas sancti Petri pultariensis salutem Quod ad me misistis ut preter spem vestram a rudi erudiremini nisi quidem et vite vestre conversatio cultus est justicie videretur quasi ironia fuisse non indigentia scientie Nam misistis ut vulgo dicitur ovem ad capram mutuare lanam ut ego scilicet jam desipiens jam delirus senex jam letargia obsitus ore balbutienti utpote edentulus ipsam docerem Minervam Sed tamen ne forte opinaremini me non ex veritate ignorantie non ex paupertate intellectus sed potius ex ignavia vel contemptu vestram repudiasse petitionem ex his que vel a magistris didici et vix recolligere potui vel ex longo usu retinui quedam pavida manu temerarius scriptor hic et in Psalterio subnotare substitui vos amicos nostros nostre insipientie supportatores arbitratus non subsannatores Quorum si qua placent Dei ex merito vestro misericordie si qua vero displicent errori meo imputate et insipientie Et tamen si factus sum insipiens vos me coegistis Dicimus itaque usque modo quanquam rectius videremur penultimam acuere dicimus aliquomodo quoquomodo quonam modo quodammodo nullo modo Est enim dicente Prisciano quando due partes pro una accipiuntur in diversis significationibus adverbiorum ut nullo modo nullatenus omnimodo usque modo et cetera hujusmodi Dicimus alicujus et alicujus modi nullius modi istiusmodi aliunde proinde exinde subinde deinde abintus deintus deintro deforis a foris Dicit enim Priscianus quia cum apud Grecos prepositio composita cum dictionibus quibusdam penultimam habentibus acutam ante penultimam eam i talem acutam facit scilicet apud nos in uno id est in solo adverbio hoc solet facere scilicet ante penultimam acuere ut inde deinde intus deintus ab intus intro de intro longe delonge a longe amodo et cetera ne si gravetur prepositio et non acuatur per appositionem esse putetur ante adverbium quod fieri non licet Ex hiis vel supradictis potest colligi qualiter usque modo debeat accentari Et notate quod in quibusdam usus in quibusdam ratio prevalet in quibusdam vero et usus et ratio et auctoritas conveniunt Dicunt quidam enimvero quidam enimvero Sed quia hic mihi usu vacillante nec auctoritas suffragatur nec firma ratio vestro relinquo judicio vel excellenti ingenio Possumus tamen dicere quod enimvero penultima producta ideo dicitur quia hoc nomen quod est vero simplex habet naturaliter ve productam et quod habet in simplici nolunt auferre in composito Enimvero autem quod proferetur penultima correpta ideo fit ne due partes esse videantur Dicimus equidem quandoquidem quoniam quidem a tubi as tubi ubi ubi ubinam quisnam quanam ubi non en desis sed sillabica videtur epentesis ut in quibusdam nominibus et pronominibus et adverbiis invenitur Dicimus quamobrem attamen sed tamen et tamen siquando aliquando nequando A primitivo enim temporali adverbio quod est quando composita sunt siquando aliquando nequando Que ut dicit Priscianus ante penultimam habent acutam ne due partes putentur esse divise et differentie causa Ab aliquanto quod consimilem sonum habere videatur acuitur antepenultima in aliquando Dicimus quamdiu tamdiu aliquandiu tanto magis quanto magis multo magis si quominus vel ut quidam volunt in Evangelio si quominus dixissem vobis id est si in aliquo minus deesset dixissem vobis paulo minus nichilo minus multo minus tanto minus quanto minus quominus paulo post alioquin Controversia de qua quesistis cum ceteris penultimam correptam habet Prisciano in denominativis sic dicente Secunde declinationis nomina in us desinentia c antecedente quotcumque sint sillabarum nisi sint regionum nomina que dirivantur ex hiis et alia tantum dissillaba quacumque consonante ante us posita et ea que in is desinentia tertie declinationis similem habent nominativo genitivum si secunde quidem sunt in genitivo si tertie in dativo assumunt tia ut amicus amici amicitia inimicus inimici inimicitia letus leti letitia durus duri duritia segnus segni segnitia tristis tristi tristitia id est tam penultima quam ante penultima ubique correpta Alia vero in supradictis casibus assumunt a tantum penultima id est ubique in hiis quoque correpta ut controversus controversi controversia et hoc ipsum nomen ponit in exemplo cum aliis que secuntur Dicitur ex quodam usu recensitum penultima producta sed regula habet ut supina in itum desinentia venientia a preteritis in vi desinentibus penultimam habeant productam ut quesivi quesitum petivi petitum cupivi cupitum lacessivi lacessitum et cetera exceptis itum litum situm quitum citum et ex hiis compositis Que vero a preteritis in vi divisas desinentibus veniunt corripiunt penultimam ut monui monitum alui altum vel alitum inhibui inhibitum prebui prebitum merui meritum cohercui cohercitum et sic secundum horum analogiam a recensui recensitum penultima correpta deberet facere si in itum faceret sed Priscianus aliter format Dicit enim de activis Nam neutra supina a preteritis in vi divisas desinentibus venientia deficiunt ut canui stupui horrui parui egui preter carui quod facit caritum vel cassum et etiam metui et timui que sunt activa Unde sic dicit Activa plerumque u i vocales in i correptam convertentia assumunt tum ut habui habitum et cetera pauca vero ui in tum vertunt nisi consonantium natura prohibeat ut tenui tentum docui doctum et sic inquit censui deberet facere censtum et facit censum Et quare hoc Dat causam Quia scilicet in simplici dictione n antecedente s et t sine r sequi non possunt Nam in compositis sequi inveniantur ut constans et inconstans non autem in simplicibus sine r ut monstrum menstruum Unde ergo censitum vel recensitum quod in plerisque locis in divina pagina legitur fiat Nondum invenimus nisi forte dicamus quod tamen ab auctore non habemus quia censtum propter supradictam causam dici non potuit i fuisse interpositum ut diceretur censitum et sic recensitum secundum analogiam preteritorum in ui divisas desinentium que faciunt supina in itum ut alui alitum cohercui cohercitum exercui exercitum et cetera ut supra ostendimus Dicimus propemodum alfabetum intersit interest monarchia Dicimus tamen neomenia scenophegia correpta penultima ad similitudinem latinorum nominum in quibus raro invenitur i vocalis longa ante a vel aliam vocalem quamvis ei diptongus que est apud Grecos in hujusmodi dictionibus in i longam apud nos debeat mutari Ipsi enim dicunt tragedeia comedeia alexandreia pro qua apud nos ei mutata in i longam tragedia alexandria et cetera i producta dicuntur Sed sequimur interdum in hoc latinos poetas qui hec more suo i correpta protulerunt ut Oracius Effutire leves indigna tragedia versus et Juvenalis namque comedia mimus Quis melior plorante gula Emendavimus in Psalterio dirumpamus et dirupisti s ablata Nam teste Prisciano licet dis et di prepositiones que non nisi composite inveniuntur eandem habeant significationem tamen dis non preponitur nisi quando c vel f vel s vel p vel t vel i loco consonantis sequitur ut discumbo differo s mutata in f dissero dispergo distraho disjungo Aliis vero quibuscunque consonantibus sequentibus di preponitur ut dimitto diduco digero diluo dirumpo dirimo diruo dirigo Preterea sciendum est de librariis scriptoribus quod con tunc mutant n in m quando b sequitur vel m vel p Tunc convertunt eam in sequentes consonantes quando l vel r sequuntur ut combibo comburo imbuo communis compello Mutatur vero m sequentes ut colligo illido corripio irruo irritus quamvis raro l vel r sequentibus soleant hoc scribentes servare Sed cum Grecorum auctoritatem in omnibus pene sequimur in hoc quoque imitari debemus Sunt etiam et alie quedam littere sequentes precedentem consonantem in eadem sillaba quod scriptoribus et lectoribus equum est non ignorare Quarum figure vel nomina hec sunt c et f et g m et p et s C quando est aliquam consonantem ejusdem sillabe est cujus et ipsa consonans ut actus tactus et hiis similia nisi sit in compositione ut accidit vel nisi sequatur eadem ut vacca Flaccus siccus et hiis similia F quando est ante aliquam consonantem ejusdem sillabe est cujus et ipsa consonans ut Africa nisi sit in compositione ut afflatus vel nisi sequatur eadem ut offa G quando est ante aliquam consonantem ejusdem sillabe est cujus et ipsa consonans ut agnus magnus ignis nisi sit in compositione ut aggero suggero vel nisi sequatur eadem ut aggero aggens M quando est ante aliquam consonantem ejusdem sillabe est cujus et ipsa consonans ut omnes amnis nisi sit in compositione ut imminet vel nisi sequatur eadem ut summum nummum P quando est ante aliquam consonantem ejusdem sillabe est cujus et ipsa consonans ut ipse aptus nisi sit in compositione ut apparet approbo vel nisi sequatur eadem ut cippus lippus lappa S quando est ante aliquam consonantem ejusdem sillabe est cujus et ipsa consonans ut hasta casta hostis vestis nisi sit in compositione ut assidet assecutus et nisi sequatur eadem ut assis asses classis tussis et cetera Queritur etiam a quibusdam simplicibus in scientia vel pronuntiatione litterarum minus eruditis quot sunt littere quibus latini utuntur et earum quot vocales et cur ita vocentur et que consonantes et consonantium que sint semivocales et quot et quare ita vocentur et qualiter enuntiando proferantur que vero mute et quot et cur ita vocentur et que sit in proferendo earum enuntiatio Quibus docente Prisciano sic respondemus Figure litterarum quibus utimur XXIII esse dicuntur Quarum quinque sunt vocales a e i o u Que ideo vocales dicuntur quia per se voces perficiunt vel sine quibus vox litteralis proferri non potest Cetere vero consonantes appellantur quia semper in oratione cum his vocalibus proferuntur Harum consonantium alie sunt semivocales alie mute Que semivocales sunt septem f l m n r s x sic dicte eo quod in proferendo medium sonum habeant a vocalibus que ab e littera incipientes desinunt in se id est in naturalem sonum absque x que ab i incipit ut ef el em en er es ix Sed x ut dictum est ab i incipit per apostrophen id est per conversionem greci nominis xi quia necesse fuit cum sit semivocalis a vocali incipere et in se terminari Que littera scilicet x novissime a latinis sumpta de grecis post omnes ponitur litteras quibus latine dictiones egent Quod vero ab i incipit nomen ejus ostendit etiam Servius in Commento super Donatum Id etiam Eutropius confirmat dicens Una duplex ix que ideo ab i incipit quia apud Grecos in eandem desinit Apud quos quidem idem Grecos omnes dictiones vel in vocales vel in semivocales desinunt Apud Latinos autem ex maxima parte non tamen omnes Nam inveniuntur quedam in mutas etiam desinere ut caput lac Et nota ut diximus semivocales sic appellari quia per se plenam vocem sine vocalibus non habent Ad comparationem quarum scilicet semivocalium et vocalium benesonantium mute sunt appellate non ut quaque parte careant vocis sed quia exiguam ipsius vocis partem habeant Que ut quibusdam videtur numero sunt novem b c d g h k p q t que a se incipiunt et in vocalem e desinunt exceptis q et k quarum altera [in u] altera in a finiens sua faciunt nomina h[] est nota aspirationis quam littera quamvis m[] pro littera ponatur Utimur etiam y causa gr[ecorum nomi]num z quoque utimur in grecis dictionibus Siq[uidem] natura litterarum amplius scire voluerit hoc inte[] quia puerile est pretermisso ad eximios doctores ubi major copia est scientie se conferat scilicet Priscianum Bedam Ysidorum ceterosque doctissimos qui inde multipliciter tractaverunt ibique aviditatem suam plenissime saturare poterit Nobis autem non licuit tot agros circuire ne excederemus modum epistole Redeamus igitur ad propositum ut exolvamus debitum ad quod nos impulit fraterne petitionis placitum et quantum ad nos cum obedientia caritatis vinculum De Sichima vel Sicima pariter quesivistis Isidorus in libro Ethimologiarum dicit Sichem Samarie urbem que latine et grece Sichima vocatur edificavit Emor appellavitque eam nomine filii Sichem Ipsa est nunc Neapolis civitas samaritanorum Quod nomen per ch ubique in Hystoria scriptum invenimus In hiis vocabulis scilicet cassia et pellicanus in plerisque antiquioribus libris s et l geminatam invenimus sed hec geminatio an ex ipsorum nominum creatione fieri debeat non legimus Hec tantummodo de hiis in Ethimologiarum suarum libro dicit Ysidorus Pellicanus est avis egyptia habitans in solitudine Nili fluminis unde et nomen sumpsit nam Canopus dicitur egyptus Hactenus de vocabulo Item idem cum de aromaticis arboribus tractaret Cassia inquit nascitur in Arabia virga robusti corticis et purpurei foliis ut piperis Nil amplius Hec qualiacunque hic et in Psalterio ex amici vestri languida scientia que quasi extorsistis cum non obedire timui si non displicent interim assumite et si quid vobis aliud aliunde verius eluxerit hec queso nostra immo non nostra nisi quia per nos si tamen non erravimus recensita penitus abradere non differatis ne forte alicujus sinceritatem quod absit fiant acescere Valete et nobis inter Scillam et Caribdim navigantibus sed pre nimia tempestate vix remigare sustinentibus orationibus et consilii vestri manu subvenite ne absorbeamur