Charter Document - 06310016

Charter Document - 06310016


Charter Number: 06310016
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Dilectissimo fratri et coepiscopo Rodberto lingonensi episcopo Galterius cabilonensis ecclesie servus salutem Notum sit vobis fratrem Robertum cui abbatiam illam in nostro episcopatu sitam que Novum Monasterium dicitur commiseramus a professione quam cabilonensi ecclesie fecit ab obedientia quam nobis promisit secundum domni archiepiscopi Hugonis diffinitionem a nobis esse absolutum Ipse autem monachos illos qui in prefato Novo Monasterio remanere decreverunt ab obedientia quam sibi promiserant et professione absolvit et liberos dimisit Illum igitur amodo suscipere et honorifice tractare ne vereamini Valete