Charter Document - 06310015
Charter Number: | 06310015 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo lugdunensis ecclesie servus karissimo fratri Roberto lingonensium episcopo salutem Quid de negotio molismensis ecclesie in colloquio apud Portum Ansille nuper habito diffinierimus fraternitati vestre notificare necessarium duximus Venerunt ante nos illuc cum litteris vestris molismenses monachi loci sui desolationem atque destructionem quam per remotionem Roberti abbatis incurrerant ostendentes ipsumque sibi reddi in patrem magnopere postulantes Nullomodo enim aliter sperabant pacem et quietem molismensi ecclesie posse restitui vel monastici ordinis vigorem in pristinum statum illic revocari Affuit etiam ibi in presentia nostra frater Gaufredus quem eidem ecclesie in abbatem ordinavistis dicens se libenter ipsi Roberto velut patri suo locum daturum si nobis placeret ut eum molismensi ecclesie remitteremus Audita igitur vestra et ipsorum molismensium petitione relectis etiam domni pape litteris super hoc negotio nobis directis totum dispositioni et arbitrio nostro committentis tandem multorum virorum religiosorum tam episcoporum quam aliorum qui nobiscum aderant consilio precibus vestris et eorum acquiescentes molismensi ecclesie ipsum restituere decrevimus ita videlicet ut prius quam illuc redeat Cabilonem veniens in manu fratris nostri cabilonensis episcopi cui secundum consuetudinem ceterorum abbatum professionem fecit virgam et curam abbatie reddat atque monachos Novi Monasterii qui ei sicut abbati suo professionem fecerunt et obedientiam promiserunt ab ipsa professione et obedientia liberos et absolutos dimittat ac si ab ipso episcopo professionis quam ei et cabilonensi ecclesie fecit absolutionem accipiat Dedimus etiam licentiam cum eo redeundi Molismum omnibus illis de fratribus Novi Monasterii qui eum secuti fuerint quando a Novo Monasterio recesserit tali conditione ut de cetero neutri neutros sollicitare vel recipere presumant nisi secundum quod beatus Benedictus monachos noti monasterii precipit recipiendos Postquam hec suprascripta fecerit remittimus eum dilectioni vestre ut molismensi ecclesie illum in abbatem restituatis ita tamen ut si deinceps eandem ecclesiam solita levitate deseruerit nullus ei subtituatur vivente prefato Gaufredo abbate absque nostro et vestro ejusdemque Gaufredi assensu Que omnia apostolica auctoritate rata esse precipimus De capella etiam predicti abbatis Roberti et de ceteris rebus quas a molismensi ecclesia recedens secum tulit et cum eis cabilonensi episcopo atque Novo Monasterio se reddidit id statuimus ut omnia fratribus Novi Monasterii salva permaneant preter breviarium quoddam quod usque ad festivitatem sancti Johannis Baptiste retinebunt ut transcribant assensu molismensium Huic autem diffinitioni interfuerunt episcopi Norigaudus eduensis Galterius cabilonensis Beraudus maticensis Pontius belicensis et abbates Petrus trenortiensis Jarento divionensis Gauscerannus athanacensis Petrus quoque domni pape camerarius multique alii viri honesti et boni testimonii