Charter Document - 06310013

Charter Document - 06310013


Charter Number: 06310013
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Urbanus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri et coepiscopo Hugoni apostolice sedis vicario salutem et apostolicam benedictionem Molismensium Fratrum magnum in concilio clamorem accepimus abbatis sui reditum vehementius postulantium Dicebant enim religionem in suo loco eversam seque pro abbatis illius absentia odio apud principes et ceteros vicinos haberi Coacti tandem a fratribus nostris dilectioni tue per presentia scripta mandamus significantes gratum nobis existere ut si fieri possit abbas ille ab heremo ad monasterium reducatur Quod si implere nequiveris cure tibi sit ut qui heremum diligunt conquiescant et qui in cenobio sunt regularibus disciplinis inserviant