Charter Document - 06310012
Charter Number: | 06310012 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1098 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Odo dux Burgundie in quadam sollempnitate Nativitatis Domini coram procerum suorum copiosa multitudine vineam quandam quam propriam tenebat apud castrum Mursaltum Deo et sancte Marie contradidit in manu domni Rotberti tunc abbatis Novi Monasterii ad usum fratrum inibi Deo servientium Illic quoque presentes fuerunt testes subscripti G[u]ido comes de Sals Savarinus de Virziaco Hugo de Puili et ceteri