Charter Document - 06310004
Charter Number: | 06310004 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1098 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus Christicolis presentibus atque futuris quod Rainardus belnensis vicecomes et uxor ejus Hodierna nomine et eorum filii Hugo Hunbertus Rainardus Hagano eorumque soror Raimuldis pro suorum peccatorum remissione anticessorumque suorum domno Roberto et fratribus qui cum eo Regulam sancti Benedicti artius atque fidelius quam illuc usque tenuerant observare cupiebant contulerunt de predio suo quod antiquitus Cistercium vocabatur quantumcumque ipsis et eorum successoribus Dei famulis ad monasterium et monasterii officinas construendas ad arandum quoque immo ad omnem usum necessarium fuerit