Charter Document - 06310003
Charter Number: | 06310003 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Explanation |
Date: | 1075 - 1098 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Illustrissimo Duci Odoni Rupertus Abbas Molismensis Ecclesie et qui cum eo Domini obsequium concupiscunt salutem et felicitatem Pietatem et gratiam donatam vobis a Domino agnoscentes nolumus absque beneplacito Celsitudinis vestre aliquid innovare quamvis antiquum sit et non novum in virtutis apprehensionem currere quapropter noveritis de aliquorum sociorum nostrorum consensu quibus data est gratia agnoscendi se ipsos juxta Sanctissima regule precepta in vera paupertate et conscientie sinceritate vivere statuisse Et quia reliquos in eandem sententiam adducere non potuimus et eosdem et eorum regimen dimittere et cum his qui vestigia nostra sequi voluerint ad eremum migrare decrevimus quia vero vestrum in nos animum sepissime experti sumus et nunc contra insurgentes procellas experiri oportet de omnibus vos certiorem facimus orantes Dominum et Patrem gratiarum quod vos et domum vestram incolumes conservet