Charter Document - 06310002

Charter Document - 06310002


Charter Number: 06310002
Cartulary Title: Chartes et documents concernant l'abbaye de Cîteaux (1098-1182)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1075 - 1098
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hugo lugdunensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus Roberto molismensi abbati et fratribus cum eo secundum regulam Sancti Benedicti Deo servire cupientibus Notum sit omnibus de sancte matris Ecclesie profectu gaudentibus vos et quosdam filios vestros molismensis cenobii fratres Lugduni in nostra presentia astitisse ac regule beatissimi Benedicti quam illucusque tepide ac negligenter in eodem monasterio tenueratis arcius deinceps atque perfectius inherere velle professos fuisse Quod quia in loco predicto pluribus impedientibus causis constat adimpleri non posse nos utriusque partis saluti videlicet inde recedentium atque illic remanentium providentes in locum alium quem vobis divina largitas designaverit vos declinare ibique salubrius atque quietius Domino famulari utile duximus fore Vobis ergo tunc presentibus Roberto abbati fratribus quoque Alberico Odoni Johanni Stephano Letaldo et Petro sed et omnibus quos regulariter et communi consilio vobis sotiare decreveritis hoc sanctum propositum servare et tunc consuluimus et ut in hoc perseveretis precipimus et auctoritate apostolica per sigilli nostri impressionem in perpetuum confirmamus