Charter Document - 06300066
Charter Number: | 06300066 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1139 - 1265 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus ueritatem scire cupientibus quod Guillielmus Berennien et Rodulfus frater eius pro eo stationem apud uillam sancti Symphoriani iurauerunt [ut] nullum damnum super ecclesiam sancti predicti Symphoriani in bona fide facerent et insuper hoc tenere firmauerunt usque ad decem libras Huius rei fideiussores Rodulfus frater predicti Guilelmi pro XL solidis Guilelmus de Drochon pro XL solidis Robertus de Crosa et filii eiusdem pro XL solidis Christianus de Chusath pro XL solidis Durandus Rex pro XX solidis Girardus Coriarius pro XX solidis Lambertus de Curge pro XX solidis Andreas faber pro XX solidis Andreas molarius de Vergince pro XX solidis Hugo de Campo fruuimo pro XX solidis Odo Limancius pro XX solidis Girardus de Portella pro XX solidis Amibeth pro XX solidis