Charter Document - 06300065
Charter Number: | 06300065 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1265 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Ioannes filius Americi de Cordesse et Matheus clericus frater eius tam pro sepultura patris eorum quam etiam pro emendatione iniuriarum quas predictus Matheus clericus ecclesie sancti Symphoriani intulerat concesserunt eidem ecclesie I sextarium auene cuius medietas est in terra de la Couure altera medietas in Campo Monasterii et VI denarios censuales duo sunt in Chambi alii duo in terra de la Couure et alii in predicto Campo de Menestereo