Charter Document - 06300059
Charter Number: | 06300059 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos magister guillermus de clamere Canonicus et officialis Eduensis Notum facimus vniuersis presentes litteras jnspecturis quod Ysebaul quondam filia doni galteri lu beal de vodenay vxor lanberti boer burgensis Colcharum ad hoc coram nostra presencia constituta jn certa sciencia recognouit quod pro legittima necessitate sua non Coacta nec Circonuenta precise vendidit concessit tradidit Corporaliter et quitauit priorj et conuentuj beatj sinphorianj eduensis jn hereditatem perpetuam et quietam sex denarios census annui sitos apud fontennes quos sex denarios censuales homines jam dictorum prioris et conuentus debebant dicte Ysebal pro sexaginta solidis diuionensium de quibus dicta Ysebaul Coram nobis se tenuit pro pagata hanc aut[em] vendicionem laudauit Coram nobis spontaneus dictus lanbertus boer maritus dicte ysebaul qui coniuges prenominati tenentur et jurauerunt super sancta euuangelia et sub obligacione omnium bonorum suorum mobilium et jnmobilium vbicun[q]ue dictis priorj et conuentuj dictos sex denarios Censuales contra omnes Calunpniatores deffendere et pacifice et libere jn perpetuum garantire Jnde est quod prenominatj coniuges abrenunciantes sub prestitis juramentis omnj exceptionj tam minoris precij quam pecunie non numerate personnalj et realj dolj jn factum et omnj actionj et omni jurj Canonico et ciuilj consuetudinj et omni reclamacionj per que presens vendicio et Cartula possent ad presens uel in posterum infirmari promiserunt autem dicti coniuges Coram nobis sub prestitis juramentis contra hanc vendicionem non venire nec contra venienti consentire Jn cujus rej testimonium ad preces jam dictorum ysebaul et lanbertj sigillum Curie eduensis presentibus litteris duximus apponendum Actum Anno domini Millesimo Ducentesimo quinquagesimo nono mense januarjo