Charter Document - 06300052

Charter Document - 06300052


Charter Number: 06300052
Cartulary Title: Recueil des actes du prieuré de Saint-Symphorien Autun de 696 à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Philippus dominus Antignei uniuersis presentes litteras inspecturis Notum facimus quod nos dedimus et concessimus in perpetuam et puram elemosinam Deo et ecclesie Sancti Synphoriani Eduensis et fratribus ibidem Deo seruientibus pro anniuersario nostro et antecessorum nostrorum singulis annis die martis post octabas penthecostes in eadem ecclesia conuentualiter faciendo mansum quem tenet Raimundus Ruphus de Musigney apud Musigney cum pertinentiis eiusdem mansi et unum bichetum auene costumalem et tres denarios censuales quos habemus in eodem manso quem mansum cum pertinentiis ita donauimus prefate ecclesie liberum quod quicumque erit prior dicte ecclesie et etiam canonici eiusdem ecclesie de dicto manso pertinentiis et de hominibus qui in dicto manso moram fecerint suam in omnibus et per omnia poterunt facere uoluntatem hoc excepto quod erunt de iustitia nostra dictus Raimundus et eius successores Dedimus preterea ipsi Raimundo et eius successoribus in eodem manso plenariam aisantiam in nemoribus nostris pasturis et aquis sicut habent ceteri homines nostri de Musigney et propter dictam aisantiam tenebuntur dicti Raimundus et eius successores nobis et successoribus nostris facere duas corueas in anno unam quando frumenta seminantur et alteram tenpore quo seminantur auene ita quod nichil salua iustitia nostra preterquam duas corueas prefatas poterimus petere a Raimundo et successoribus suis ante dictis Laudauimus insuper et concessimus priori et ecclesie nominatis donum quod fecit eisdem dominus Guillermus Taillefer quondam curatus de Rouures de manso Iohannis de Cussey et de pertinentiis eiusdem mansi qui mansus cum pertinentiis de feodo nostro existere noscebatur In cuius rei testimonium prefatis priori et ecclesie presentes litteras tradidimus sigilli nostri munimine roboratas Actum anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo octauo mense iulii